- ADRASTUS
- I.ADRASTUSGorgii fil. dum Athim Croesi filium suae fidei creditum, in venatione, aprilocô percussisset, selsuper eiusdem tumulum confodit. Herodot. l. 1.II.ADRASTUSPercosii fil. de quo vide in dictione Percosius.III.ADRASTUSPhilosophus, qui de Peripatericisposterioribus, Aristotelis Logicam in publicas scholas induxit, et iuventuti proposuit: eius meminit Galenus, philippoli oriundus. Steph.IV.ADRASTUSTalaonis, et Europnomes fil. Rex Argivorum, postpatrem,. qui Thebanis bellum intulit pro Polynice genero suo; sed utrinque multis occisis rediit re infectâ. Stat. Theb. l. 5. v. 18.Dux Talaionides antiquâ ut forte sub ornoStabat, et admoti nixus Polynicis in hastam.In honore fuit apud Megarenses, teste Pausaniâ in Atticis. Nam eum apud se diem suum obiisse refert, mortis vero causam senectutem fuisse, et Aegialei silii obitum. Hinc longaevus Papinio Statio, l. 4. Theb. v. 74.Proxima longoevo profert Dirceus Adrasto.Virg. Aen. l. 6. v. 480.Parthenopaeus, et Adrasti pallentis imago.Statio Inachius dicitur, ab inacho Argivorum rege, Theb. l. 2. Et Persius, utpote a Perseo Iovis filio, et Argivorum rege oriundus, l. 3. Vide Diodor. Sic. l. 4. c. 67. Herodot. l. 5. Hygin. Apollodor. Ei in regno Argivo successit gener Tydeus, παῤ Α᾿δράςτοιο λαβὼν ἱππήλατον Α῎ργος, Theocrit. Idyll. 24. v. 128. Sed et Adrastus Sicyoniis regni auctor fuit, cum enim Argis eiectus esset, Sicyonem profugus ad Polybum, eô mortuô ipse regnum obtinuit, Pausan. l. 2. ἀμφαινε κυδαίνων πόλιν, urbem illustrem ornatamque reddidit, Pindar. Nem.9. et Pythia ibi in honorem Apollinis Pythii instituit, cuius agonis obscura sunt vestigia in Matmore Arundel. annô Atticô 325. Sane Sicyonii in ipso foro ἡρῷον Adrasto posuerunt, hostiis et festis illum honorantes, ac eius infortunia choris Tragicis decorantes, Herodot. l. 5. c. 67. unde Pausaniae Sicyoniorum rex est, XVII. Eusebio XXIII. Homero autem primus; qua de re vide Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XI
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.